Psalms 77

AUG. Quia haec narrata, etc., usque ad quae aperta videntur, parabolae sunt et aenigmata. CAS. Primo ipse Dominus loquitur, ut reverentia crescat. qui mihi obedis. Os Dei est Asaph, qui inferius locutus est ista: Veteris Testamenti: vel, fidelis Synagoga malis exprobrat. AUG. Parabolae, rerum similitudines. Quae Graece quaestiones aliquid solvendum habentes. CAS. Summatim dicit, quae Judaeis Deus fecit: tamen ingratis sibi, et sic, si non eis, prodest tamen filiis, ne fiant sicut patres. AUG. Prius Deus in homine locutus est, jam homo ipse: Illud praedictum dixit Deus ex se, ne contemnatur ejus locutio. . etc. AUG. Hoc testimonium. unde supra: Initium est Vetus Testamentum, finis Novum. Ibi timor, qui est initium: sed hic Christus, Rom. 10., qui dat spiritum, unde: I Joan. 4.. Hujus Novi Testamenti testimonium dicitur vetus lex, quia habet testimonium a lege et Prophetis: unde tabernaculum testimonii dicebatur illud, quod tot mystica figurabat: ergo dicitur Vetus Testamentum in quantum probat et testatur, lex in quantum jubet. CASS., REM. quasi mortuum in Adam testimonium, id est, legem, vel, dum describitur, suscitatur, prius ignorantia sopitum. hoc forsan est, quod Jacob cum angelo luctatus, tacto femore claudicavit: quod significat Judaeos partim fide constare, partim a salute discedere: et ita hujus rei testimonium fuit, quod Jacob accidit. Ecce parabola. Et sunt iidem filii generatio altera, scilicet populus gratiae. Per generationes transmissa sunt mandata Dei, ne quis putet uni data. Haec est utilitas paternae praedicationis. AUG. Qui dicti sunt supra cognovisse, modo ut sperantes in Deo, adjuventur ad implendum ab eo. CAS. Quae veritatem non recipit, et ideo distorta, super omnes acerbitates, ut in Salvatorem armarentur. Unde per Ezechielem dicit Dominus: Ezech. 2.. ID. Distortum cor habet qui prave intellecta non corrigit, et quae natura docet, non perficit: Joan. 1., id est, et si ratio bene suasit, ei acquievit. AUG. Quando cum spiritu Dei operante spiritus hominis cooperatur, fit quod Deus jubet: et hoc non est nisi credendo in eum, qui justificat impium, quam fidem non habet generatio prava et amaricans. ID. Expressius multo dicit, etc., usque ad illa autem generatio, etsi credidit Deo, non tamen in Deum. AUG. Figurate dicit, etc., usque ad David fratribus, sic populo Judaeorum populus Christianus. Vel, ID. id est, arcu aliquid mittentes. Vel, et mittentes sagittas, id est, promittentes servare legem, aperte dicentes: Exod. 24.. et defecerunt id est, tentationis; unde Osee propheta ait: Ose. 7., quia promissionem obedientiae non auditio, sed tentatio probat. EUTHYM. Beneficiorum, quae contulit in populum Israel, veluti, quod duxerit eos per mare Rubrum immadidos. autem dicit, quia Aegyptiorum flumina in sanguinem mutaverat. Quod vero ait Deum eis haec ostendisse, non ideo dicit, quasi ipsi ea propriis viderint oculis, sed quia ita a suis acceperunt majoribus. . etc. CAS. Incipit narrare jam, quae ab eductione de Aegypto fecit eis: nec tamen destiterunt a murmure et a tentatione. AUG. Qui sunt patres, etc., usque ad accedente ligno crucis quasi virga Moysi. ID. Ut omnem dubitationem tollat, et provinciam dicit, et locum factorum. Sic Christus in terra positus coram patribus novit, humile mandatum docuit: Joan. 7. . HIER. et CASS. Hoc futurum judicabant. Christus est, tamen carnis celatur perfidis; et sicut illis contra aestum solis, sic nobis Christus per incarnationem dat refrigerium contra aestum vitiorum. toto tempore vitae. Christianos in hoc saeculo nominis sui claritate custodit ignis Spiritus sancti. CASS. Prius aqua maris quasi petra, modo petra fons. ubi necesse ut gratius sit munus. Quasi pecora, non homines, quia non egerunt gratias. CASS. Aqua, quae de Christo prodit, nulla imminutione deficit, sed fit fons aquae salientis in vitam aeternam. CASS. Adjecerunt, ut inter tot beneficia non crederent: quod ut maximum intelligeretur peccatum, cum Dominus dixit in Evangelio: exponendo subjunxit: Joann. 4, 16.. Sicut ergo peccatum dicit ibi, et hic dicit, non credere. ID. Non credentes Deum posse difficilia sibi facere, quod gravissimum est apud Deum, sic et nos abluti per baptismum provocamus Deum ad iram. AUG. Vel, in alia eremo ad litteram, vel potius in se, quia licet pleni utres aquae de petra, aridae tamen mentes fuerunt. . CASS. Mystice, refectionem sapientiae, vel corpus Christi. . CASS. Quod dilata vindicta, dedit prius quod petebant, ne videretur non posse. AUG. Poenam; dans prius quod, licet tentando, petebat, ne videretur non posse: et postquam dedit, ignis, id est ira, ascendit in Israel. Et hoc est quod prius dixit: . Utrumque breviter positum, scilicet quod audivit, quod ira ascendit; aperte hic incipit narrare. Et prius quomodo audivit exsequitur, postea in sequenti parte quomodo vindicavit. CASS. Januae, ipsi praedicatores, quibus intratur in coelum; vel Scripturae. Quia dedit spiritum suis, ut intelligerent Scripturas. AUG. Significat panem qui de coelo descendit, qui est cibus angelorum: quem, ut manducaret homo, Joan. 1., qui per nubes evangelicas pluitur toti mundo, et apertis eorum cordibus, quasi coelestibus januis, credenti Ecclesiae praedicatur, non tentati Synagogae. CASS. quia hic cibus admirando requiritur, et esse corpus Christi scitur. ID. Non aliter, quam Christus, de quo coelestes, id est angeli, reficiuntur ejus contemplatione; et hunc panem, id est verbum, quo grandi cibo pascuntur angeli, per carnem factum lac, edit homo. . Quia ibi sunt coturnices. etc. AUG. Sic et parvulam fidem, etc., usque ad unde: etc. Joan. 3. CASS. hic significat intelligentiae subtilitatem, quae ad superna conscendit. innumeram prudentiae copiam salis sapore conditam. Coelestia desideria, quibus anima pasta pinguescit: haec intra septa Ecclesiae possumus accipere, unde subdit: AUG. Significans per hoc quod sponte veniunt venti ad homines, et portant eis verba divinitus missa, ut in suis sedibus, et circa tabernacula audiant: quia in omnem terram exivit sonus eorum. Convicti sunt, qui hoc Deo impossibile putaverunt. etc., etc. CASS. De vindictis, et simulatis reversionibus eorum, timore poenarum: et tamen sententia Dei per misericordiam temperata. ID. Manna, coturnices. AUG. Id est, impedivit ne illis prodessent, quibus paterno affectu consulere cupiebant. Vel potius, compedivit ut cum eis molestias sustinerent electi ad exemplum, non justitiae tantum, sed et patientiae. ID. Murmure eorum, ut Moyses, qui dixit: Num. 20. . Correcti post haec omnia graviora sunt peccata, quae semper accrescunt. etc. AUG. Cum possent, credendo, dies in veritate sine defectu habere. CASS. A similitudine illius qui in ortu moritur, in vanum est natus. AUG. Et quae prolixior videtur, vita cito praeterit. CASS. et AUG. Non occisi, sed relicti. Sed sic loquitur, quia unus populus sunt, quasi de uno corpore. etc. CASS. Sedulo, vel ante lucem; unde: Pius in luce, impius ante lucem rogat. Revertebantur, veniebant. AUG. Haec omnia, propter temporalia bona acquirenda, et vitanda mala: et ita non Deus, sed illa colebantur. . etc. CASS. Qui vere credit, opera facit: unde fides dicitur quod fiant dicta; unde dicit: AUG. Hic mali impunitatem sibi promittunt, sed misericordia est etiam malis, verum ante judicium, quia facit solem oriri super bonos et malos. Sic et illi genti pepercit, ne penitus eradicaret, sed manet in successione posterorum, sicut Cain signo accepto, ne quis eum occideret. etc. AUG. Populi, qui idem est in successione filiorum; ut et post Gen. 4., cum non eos, nisi in successione. Sic et hic cum dicitur: intelligimus etiam impletum esse quod dicitur ab Apostolo: Rom. 9., quae credent in Christum, quod hic praevidit, cum subdit: etc., quia: etc. Id est, non punivit eos quantum digni erant: quia et illud remisit, quod Filium occiderunt. etc. Ideo per gratiam revocat, quia per se redire non possunt: unde in Proverbiis in via iniquitatis dicitur: Prov. 2., scilicet per se, sed per gratiam revocabuntur. Haec est ovis errabunda, quae humeris pii pastoris reducta est ad gregem. CASS. Dicturus plagas Aegypti, propter eos factas, comparando mala eorum beneficiis Dei, dicit eos oblitos, et tentasse Deum. AUG. Quia caro vel spiritus vadens, quoties ergo? quasi multoties exacerbaverunt eum. etc. AUG. Repetit eorum infidelitatem, ut memoret quas plagas intulit Deus Aegyptiis propter eos, unde deberent esse non ingrati. CASS. Tribulatio solet esse in memoria, sed non eis. Pulchre opponit manum Dei manui Pharaonis, dicens: quae multum differunt. AUG. et CASS. Mysticationes ab hoc loco. . etc. etc. Hic incipit exponere plagas propter Judaeorum liberationem in Aegypto factas, et ponit decem plagas, sicut in Exodo decem. Ponuntur aliqua tamen hic, quae non in Exodo, quae non interpretari, nisi figurate possumus, ubi et quae facta fuerunt parabolae dicuntur, sicut saepe solet non seriem historiae sequi: sed alia addere, vel quaedam mutare pro significatione. ergo significat de rerum causis carnaliter sentire. Canini mores sunt. Loquax vanitas. . Quam alii rubiginem interpretantur, nocet occulte, quae comparatur vitio quod difficile apparet, ut est multum fidere de se. Aura enim noxia hoc in fructibus operatur latenter: sic in moribus occulta superbia, cum putat se aliquid esse qui nihil est. Malitia ore laedens, infideli scilicet testimonio. Est iniquitas res alienas auferens; unde furta, rapinae, praedae. Plus autem vitio suo vastatur ipse vastator. Vitium quo charitas proximi stultitiae tenebris quasi nocturno frigore congelascit. . Qui non in Exodo nisi cum grandine in fulguribus, ut fructus laederet, accipitur: qui tamen non legitur possessiones incendisse, significat immanitatem iracundiae, qua et homicidium fit. Morte pecorum, pudicitiae damnum signatur. Concupiscentia, qua foetus oritur, communis est nobis cum pecoribus: hanc habere domitam et ordinatam, pudicitiae virtus est. Amissio est justitiae qua quisque humano generi socialis est. Decem plagis percussi sunt Aegyptii contra decem praecepta scripta in tabulis. Et hic decem plagae, licet non in eo ordine ponantur, sed pro tribus quae in Exodo, id est cyniphes, ulcera, tenebrae quae non hic. Aliae tres sunt hic, quae non ibi, rubigo, pruina, et ignis. Talia enim pro congrua intelligentia frequenter variantur. CASS. Sunt duris cordibus, quasi characteris impressa vestigia. quae signabant aliqua futura. civitas, humile mandatum, quod hic nobis necessarium, ut in futuro erigamur. Haec in Exodo non leguntur, mystica ergo interpretatione tantum exponantur. AUG. Se invicem comedentes, significat detractores, qui alienos fructus invide rodunt. AUG. Morus calidae est naturae, per quod charitas intelligitur, quae in pruina occiditur. ID. Quae grando non potuit laedere, id est mollia, post dicit Exodus a locustis comesta. CASS. Morte pecudum, stultorum occasus ostenditur. ID. cupiditas, quae possessionem, id est, statum mentis vastat. etc. CASS. Ordo vindictae: prius peccatis Deus irascitur, quando non compunguntur, inde malitiam hominis in sua indignatione, ira et tribulatione derelinquit, ut suis adversitatibus affligantur, qui Deo non obediunt, ut ibi dicitur: Rom. 1.. Indignatio hominis pertinet ad tumidam superbiam; ira, ad nefandam audaciam; tribulatio, ad confusam desperationem: tunc per diabolum ad immissiones illicitas praecipitantur nudati defensione Dei. AUG. Judicio Dei haec facta sunt, etc., usque ad per angelos ergo malos punit Deus bonos et malos homines, sed bonos tantum corporalibus poenis, malos autem corporalibus et spiritualibus poenis. AUG. Erat semita irae Dei, qua occulta aequitate puniret Aegyptios; cui Deus fecit viam, ut eos quasi ex abditis produceret per angelos malos in aperta scelera, et sic aperte puniret. AUG. Primogenita sunt summa mandata, ut: Diliges Dominum Deum ex toto corde; quibus non servatis orbamur prole rationis. AUG.Mystice. Hoc et in nobis intus fit, ubi eruditi de potestate tenebrarum mente transferimur in regnum Dei, oves in spiritualibus pascuis. CASS. Quod eductos de servitute duxit in terram promissionis; et iterum offendunt. . AUG. Non eosdem quos abstulit, sed eos nomine et gente; significat tamen quod multi ad Ecclesiam, quam mavult intelligi, conversi sunt; ipsa est mons quem Christus acquisivit. etc. AUG. Vel maligni spiritus. Quae omnia Christus ejecit a facie fidelium; Per hoc significatur quod in nobis omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. CASS. In quibus regnabant peccata regnare fecit virtutes. . etc. AUG. Per totum loquitur quasi de eisdem: tamen nunc de his qui in terra promissionis, quorum fuerunt patres, qui in deserto amaricaverunt. etc. ID. Animi intentionem perversam, ut contra Deum, qui dixerat: Exod. 20., quod plenius aperit. vel, qui difficile remittitur, et ipsi facile retroibant. Vel, qui non ominus jaculatur, sed in se spicula convertit, id est, malitia dolosorum. Vel aemulati sunt; alia littera, cum honorem Dei alii tradunt. CASS. De ultione in terra promissionis, quae et retorta est in ipsos, per quos punivit. AUG. Hoc tempore Eli sacerdotis, quando victi sunt ab Allophylis, et arca Domini capta est, et ipsi magna strage vastati. Legitur enim in libro Regum, quod tunc ceciderunt de populo triginta millia peditum. BEDA. Quod erat in Silo, etc., usque ad quia autem illud non attenderunt, nec tabernaculum Deo fecerunt: ideo Dominus merito repulit. AUG. Cum ergo non esset dignum in quo habitaret, repulit illud quod non propter se, sed propter illos instituit. CASS. Sic deserit corpora nostra, quae Spiritus sanctus, dum bene tractantur, inhabitat. CASS. Si enim cum peccatoribus et boni traduntur captivitati, exercitium est, non in mente captivi sunt. Vel, hosti traditi, sed liberi et Deo conjuncti. AUG. Arbitrii libertatem imminuit, et virtutes abstulit in malis, quod non sit in bonis, licet cum malis interdum captiventur corporaliter. . CASS. et AUG. Mores hominum Domino tribuit, propter res explanandas. Hoc dicitur a persona dementium, qui ita putant, quando periclitantibus non subvenit, vino esse crapulatum, quando non tam cito subvenit. Et revera sic dementer putantibus dormit, et est alienus, et negligentibus et infidelibus, qui nulla voce laudis vel operis eum excitant. Excitatur autem ad vindictam malis actibus, ut hic peccatis eorum, qui arcam inter simulacra posuerunt. quia tunc sunt homines ad iram faciles, et ad virtutes potentes, quando post crapulam de somno surgunt. AUG. Christus vino passionis ebrius, dormiens in sepulcro, excitatus est a morte, tanquam potens in resurrectione. ID. Visus est dormire, quando populum suum dedit in manus eorum, quos odit: ubi eis dicitur: AUG. Hac poena cruciabitur, etc., enim CASS. De rege David, et loco regni. AUG. Non dixit, etc., usque ad sic ab initio electionis Hebraeae gentis usque ad Christum procedit. . etc. AUG. Unicorni sunt quorum firma spes in unum illud erigitur, de quo dicitur: Est plebs sancta, regale sacerdotium. AUG. Qui de Juda, etc., Ecclesiae sunt illi per quos loquitur, vel per quos in corpus suum velut manducando caeteros trajicit. dicitur, quia onera saeculi velut vellera deposuit, et ad pedes Apostolorum rerum suarum venditarum pretia apposuit; baptismi, geminos creat, opera scilicet geminae charitatis; unde: ab his translatus est Christus, sed pascit greges in gentibus qui sunt Jacob, et Israel. AUG. Repetit: Nisi dicatur, nunc secundum hunc statum Jacob quando videbit facie ad faciem Unde et nomen accepit: Israel enim dicitur ex contemplatione Dei. Transtulit eum ad hoc ut pasceret, et ita fecit. etc. AUG. Videtur forte, etc., usque ad et hoc docuit quod egit. PSAL. 78
Copyright information for VulgGlossa